- JULII
- JULIIAlbana gens fuit, atque Romam a Romulo traducta. Igitur maiorum gentium Patricia fuit Pontificatu Maximo, Dictaturis quinque, Magisterio Equitum, Consulatibus 17. Censurâ unâ, Tribunatibus militum consulari porestate 9. Decemviratu legibus scribendis, triumphis octo, Caesare ipso Dictarore et Aug. Rom. Imp. conditoribus omnium Romanatum clarissima, quae Iuli Mentonis, Caesaris, Strabonis, Bursionis. Aug. Germanici cognomina variis temporibus usurpavit, a Iulo Ascanii, vel Aeneae fil. orta. Itaque Proculum Iulium Romuli rempore Iuli Ascanii progeniem vocat Dionys.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.